Wednesday, July 27, 2011
Basilica S. Dominici consecrata est ab Innocentio IV P.M. die 17 Oct. 1251 Bononiae
Dominicus Oxomensis (Hispanice Domingo de Osma; natus anno 1170; mortuus Bononiae anno 1221) fuit conditor Ordinis Praedicatorum vel Dominicanorum. Anno 1234 canonizatus est in Ecclesia Catholica; a permultis tempore nostro "Sanctus Dominicus de Guzmán" appellatur.
Dominicus natus est in oppido Caleruega Castellae (praenomen habet a sancto Dominico de Silos cuius monasterium non longe a Caleruega iacet). Fons antiquissimus de vita eius, a Iordano de Saxonia anno fere 1233 conscriptum, nihil dicit aut de nominibus aut de origine patris aut matris.In fonte posteriori, sed etiam saeculi XIII, legimus parentes praenomina habuisse Ioannam et Felicem Secundum auctorem Castellae saeculi XIV pater Dominici fuit vir venerabilis et dives in populo suo. Scriptor anni fere 1439 in libro familiae Guzmán dicato, praetendit patrem Dominici ex illa familia natum, matrem autem e familia Aça.
Tempore pueritiae nihil miri ei accidit. Omnia tandem mutata sunt cum missus est cum episcopo suo, Didaco, praedicare Catharis seu Albigensibus et reducere eos ad ecclesiam catholicam. Episcopus missus est a Papa, qui anno 1205 iubuit Didaco docere fidem catholicam haereticis. Ita Dominicus, anno suae aetatis 26, iter fecit cum episcopo suo in comitatem Tolosanum ut inveniat et verteat Albigenses ad fidem orthodoxam.[5] Anno 1206 fundavit domum seu refugium feminarum Prullianum; ab hoc initio continuat operam fidei catholicae.
Interdum legatus Papae necatus est ab inimicis; papa Innocentius III iubuit ducem Albigensium necari, et ita fecit bellum. Dum Albigenses effugiebant et necabantur Dominicus etiam temptabat vertare eos. Cum parvo numero discipulorum, multi Albigenses duxit veritati.
Numquam domum redivit. Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae: ita Dominicani nati sunt, religiosi sed et praedicatores. Ita anno 1217 mense Ianuario auctoritatem recepit a papa Honorio III Ordinem Fratrum Praedicatorum sive Dominicanorum condire. Feminas virosque recepit in ordinem. Mortuus est Bononiae die 6 Augusti 1221.
Beatificatus est a papa Gregorio IX anno 1234. Celebratur a Ecclesia Catholica die 8 Augusti; est sanctus patronus terrae natalis suae Castellae.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment